monumenta.ch > Plinius > sectio 152

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 3, 152
{XXVI} iuxta eas Electridas vocavere in quibus proveniret sucinum, quod illi electrum appellant, vanitatis Graecae certissimum documentum, adeo ut quas earum designent haut umquam constiterit. contra Iader est Lissa et quae appellata est, contra Liburnos Crateae aliquot nec pauciores Liburnicae, Celadussae, contra Tragurium Bova et capris laudata Brattia, Issa civium Romanorum et cum oppido Pharia. ab Issa Corcyra Melaena cognominata cum Cnidiorum oppido distat XXV inter quam et Illyricum Melite, unde catulos Melitaeos appellari Callimachus auctor est. XV ab ea VII Elaphites, in Ionio autem mari ab Orico MM p. Sasonis, piratica statione nota.